PRASINA Factio

PRASINA Factio
PRASINA Factio
una ex quatuor Circi factionibus, a prasino, h. e. viridi intensissimo, seu porraceo, colore nomen habuit. Tertullian. de Spectac. c. 9. Aurigis coloribus Idololatriam vestiêrunt, et ab initio duo soli fuerunt, albus et russeus. Albus hiemi ob nives candidas, russeus aestati, ob Solis ruborem, voti erant; Sed postea tam voluptate, quam superstitione provectâ, russeum alii Marti, alii album Zephyris consecraverunt: Prasinum vero Terrae Matri, vel verno: Venetum caelo et mari, vel auctumno. In quas cum tota Civitas divisa ac velut quadripartita esset, aliis uni, aliis alteri tactioni faventibus, nec ulla pars Civitatis, ullusque hominum conventus reperiretur, in quibus certaminum tempore, de huiusmodi factionibus aut studiosissime non disceptaretur, aut saltem sermo non haberetur, quemadmodum ex Plin. l. 9. Ep. 6. et Martial. l. 14. Epigr. 34. videre est: non tamen ulla fuit, cui magis quam Prasinae faverent Romani. Non enim solum Caligula ei apprime addictus, sic ut cenaret in stabulo assidue et maneret, teste Suetoniô, c. 55. et Nero, unde agitatorem Prasinum habuit, apud eund. c. 22. et Dionem: Sed et maior Romanae civitatis pars in eandem propensa fuit. Unde Iuvenalis, Sat.
11. v. 195.
Totam hodie Romam Circus capit et fragor aurem
Percutit, eventum viridis quô colligo panni.
Nam, si deficeret, maestam, attonitamque videres
Hanc Urbem, veluti Cannarum in pulvere victis
Consulibus. —— ——
Quas in favendo contentiones inde ortas existimat Mercurialis, de Arte Gymn. l. 3. c. 9. quoniam Romanorum quorumlibet vestimenta quatuor duntaxat his coloribus texebantur, quorum proin quivis ei factioni, quae sibi similem colorem profiteretur, potissimum favebat. Aliud tamen videntur suadere illa Ovidii, de Arte l. 1. v. 145.
Cuius qui venient, facito, studiose vequiras,
Nec mora: quisquis erit, cui favet illa, fave.
Durârunt autem haec studia, usque ad Iustiniani Imperatoris Principatum, quô, ex Prasinae et Venetae factionum contentione, ingenti dissidiô, atque hinc quadragies mille hominum clade obortâ, Factionum nomina abolita sunt, ut docet Zonaras, et ex co Cuspinianus. Factionis Prasinae agitatoris M. Aur. Liberi, meminit vetus Inscr. M. Aurelio. Libero. Patri. et Magistro. et. Socio. Domino. et. Agitatori. Factionis. Prasinae. Aurelius. Caecilius. Planeta. Protogenes. ob. 111. palmarum. hoc. donum. vovit. Alterum exstat monumentum apud Onuphrium. in haec verba: C. Apuleius. Diocles. Agitator. factionis. russatae. natione. Hispanus. Lusitanus. annorum 37. mens. 7. d. 24. Primum. agitavit. in. factione. alb. Acilio. Aviolâ. et Cornelio. Pansâ. Coss. Primum. vicit. in factione. eadem. M. Acilie. Glabrione. C. Bellicio. Torquato. Coss. Primum. agitavit. in. factione. Prasina. Torquato. Asprenate. 11. et. Annio. Libone. Coss. Vide Thom. Dempster. in Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 5.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • VENETA Factio — una fuit ex 4. Circi factionibus, a panno Veneti coloris sic dicta: Reliquae erant Russata, Albata et Prasina; quae tum in Circis tum Ludis, ac aliis Equestribus certaminibus, adhibitis equis, sive ad equitationem, sive aurigationem, olim… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PRASINUS — I. PRASINUS apud Capitolin. in Vero, c. 4. subintellige color. Amavit et aurigas, Prasino saevens: est Prasina factio, ut Sueton. vocat in Calig. c. 55. Vide supra Prasina Factie: uti de bulla prasina Imperatorum Constantinopolitanor. et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Цирк — (circus) у древних римлян место конских скачек и состязаний в скорости езды на колесницах, а впоследствии и некоторых других зрелищ (единоборства гладиаторов, травли зверей и т. п.), происходивших в известные праздничные дни и называвшихся ludi… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Цирк в древнем Риме — У этого термина существуют и другие значения, см. цирк. Амфитеатр и цирк в Трире. Реконструкция …   Википедия

  • Wettrennen — Wettrennen, so v.w. Wettlauf, bes. das Reiten u. dann auch das Fahren Mehrer nach einem Ziele, wobei dem zuerst am Ziele Anlangenden ein Preis gereicht wird. In Griechenland gehörte das W. u. bes. der Wettlauf (Dromos) zu den öffentlichen Spielen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Circénsische Spiele — (Ludi circenses), bei den Römern im Circus (s.d.) gefeierte Spiele, ursprünglich bestehend in Pferde und Wagenrennen, wozu jedoch im Laufe der Zeit noch andre Gattungen hinzutraten. Eröffnet wurden die Spiele in der Regel durch einen vom… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • AURIGANTIUM — qui ludis Circensibus palmam olim quaerebant, factiones erant variae, de quibus sic Tertullian. de spect. c. 9. Aurigae coloribus idololatriam vestiêrunt, et ab initio duo soli fuêre, albus et russeus. Albus hiemi, ob nives candidas, russeus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • COLORES — pro ipsis Factionibus Circensibus, quae suis coloribus dictinguebantur, Venetâ, Prasinâ, Russeâ et Albâ, apud Senatorem, l. 1. Ep. 20. Vide hîc passim, inprimis in voce Factio …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”